Evangelium Secundum Joannem*

Caput 18: Versus 31

Nobis non,etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim praecipit, ne parcant malefactoribus, praesertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judaeis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes:Nobis non licet interficere quemquam;et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.
(* Traductions européennes)